I thought I would translate the document below from the original Latin. Then I realized I don't know Latin, and can't learn by translating this document. Instead, since the last time it was set to text was probably when it was first pressed 333 years ago, I thought I'd type it to make it searchable for any Latin scholars, say, or folklore scholars fluent in Latin. An English translation can be found in chapter 3 of Montague Summers' "The Vampire In Europe," from 1929. Anyone who sends me a text version of that translation gets ten bucks and a big sloppy wet high-five. Here goes. Facsimiles I used are from here and here.

I. N. J.
Dissertatio

Historico-Philosophica

de

MASTICATIONE
MORTUORUM,

Quam

Dei & Superiorum indultu,

in illustri Academ. Lips.
sistent
P R Æ S E S

M. PHILIPPUS Rohr / Marckran-
stadio-Misnic.
&
R E S P O N D E N S
BENJAMIN FRIZSCHIUS, Musilaviâ-Misnicus,
Alumni Electorales.

ad diem XVI. Augusti Ann. M. DC. LXXIX.
H. L. Q. C.

L I P S I Æ
Typis MICHAELIS VOGTII

a & w

Qui mortuorum historias pertexerunt, mentionem quoque faciunt cadaverum quae deprehensa sunt feralia, amicula, imo & fuam met, carnem deglutivis, simulac sonum instar porcorum mandentium edidisse. Variivarie hâc de rejudicarunt hactenus, adscribentibus quibusdam tota rem causis naturalibus, eisob (?) occultis, aliis recurrentibus ad nescio quae, animalia quae famamexpletura sua inhient carnibus defunctoru; aliis adhuc aliter sentientibus. Digna nobis visa est materia, quae in justae disputationis formam coacta bonô ordine pertractetur, ut, quid tandem toto de negotio censendum sit, quadantenus inde patescat. Quo labore in praesentiarum defungi nos constituimus, freti tum lectoris facilitate in condonando sicubi nos cespitare in dubio hoc casu contigerit; tum Virorum Clarissimorum, auctoritate, quorum judicio imo & verbis saepissime urgente necessitate fuimus usi. Sponte vero in hanc rem proforenda abeunt in duo capita, quorum prius Historiam, alterum philosophicam διάσκεψιυ sibi vendicat.

Cap. I. Historicum

§. 1.

Mortuos, de quorum masticatione nostra dissertatio aget, intelligimus non tales qui divina vertute excitati rursum comederunt.

Vocantur, isti stylo scripturæ mortui, vocabulo in sensu ampliativo sumto. Exempla suppeditant libri Biblici tam V. quam N. Tti. Varia. Conf. i. Reg. XVII. 22. 2. Reg. I. 3. Matth. IX 26. Luc. VII. 12. Johann. XII. i. Seqq. Ex historia Ecclesiastica. Plura collegit Beierlingius in Theatr. V.H. Lit. R. p. m. 320. Seqq. Fabulosa Ethnicorum citat & consutat Martinus Delrio lib. II. Disquis. Magic. qr. 29. p.m.308. Seqq.

Th. 2

Nec Mortuos intelligumus apparenter tales, qui vel sepulti casu quôdam surgendi potestatem nacti, vel nondum terræ mandati evigilarunt, & postmodum, cibo sunt usi.

Verum est, quod Kornmannus de Mirac. Mort. Part. 2.c:33. haber: Spiritus inquit, humanis corporibus inclusi sæpè manent, ceterùm motus occulti sunt devincti(?) sensus adeò, ut vivantne, an non, ejusmodi corpora, non facilò intelligatur. Hinc nonnunquam rerum imperiti quosam habent pro mortuis, qui tales non sunt, eosque-curant efferendos, terræque mandandos, ubi miseri, solutis & libere meantibus spiritibus, tenentur perire, ni casus interveniens eis potestatem eluctandi è tanto periculo faciat. Vocantur tales morbi Medicorum filiis αφωυοι. (?) Huc refert Delrio I) Apoplecticos sideratos & attonitos, 2) Καζᾶ correptos. 3) matricis strangulationes & ictericas passiones expertos. 4) λειποζνμιαι (?) passos quo morbô Johannes Duns Scotus laboravit, vivus (?) pro mortuo sepultus obiit, testante id Kornmanno de Mirac. Mort. Part. VI. C. 56.ubi elegantes citat versus à Jano Vitali in ejus mortem compositos, quos adscribere hîc lubet:

Quod nulli unquam hominum accidit, Viator,
Hic Scotus jaceo semel sepultus
Et bis mortuus, omuibus Sophistis
Argutus magis at (?) captiosus.

Conf. ejusd. Auctoris cap. Seqq. 59. libre citati, ubi in fine simile exemplum ex Zonara de Zonone Imperatore profert. Favisse verò nonnunquam fortunam iis, qui pro mortuis habiti terræ fuerunt illati, ut potuerint resurgere, docet observatio scriptorum, Kornmannus certè, memorabile, ut ipse vocat, exemplum observavit Colonia Agrippimæ ad. S. Apostolus in tabula depictum, quod brevissimis referamus : Mulier quædam nomine Richemodis peste obiit anno 1357. cui maritus ob conjugalis amoris vinculum sponsalitium annelum in digito reliquit, quem vespillo, animadvertens noctu cum famulo suo accessit ad bustim id (?) aperuit, servus descendit, annulumque detrabere voluis quô factô mulier erexit se. Vespillo & famulus reli (?) & â lacernâ aufugêre, mulier eâ sumtâ domum adiit suam, quam maritus visô annulo intromisit. Fuit exemplum sepulti & ex sepulcro miro asu liberati hominis. Cui affinia sunt, quæ memorantur, à Plinio N.H. libr. VII. c. 52. f.b. de Aviola viro Consulari, qui in rogo revivix, item de L. Lamia, qui simili modo vitam recepit, notante id quoque Val. Maxim. Lib. I.c.8. Nimirum in his, ut benè pronunciat Delrio, vis ignium frigidos syncopes humores discussit. l. c. qv. 29 sect. i. Tales casus mortalibus causa extiterunt cur, non maturare soliti fuerint, & etiamnum soleant sepulturam fuorum. Imò & Romani inde ansam sumsêre clamorem excitandi juxta defunctos, ut certi fierent, num adhuc anima in corpore delitesceret. Hinc conclamati dicti sunt, in quibus nulla spes reviviscendi. Toties, inquit Senec. De Tranquill. Animæ c. ii. In vicinia mea conclammatum est. Et. conclamata corpora eadem sunt ac sepulturæ tradita apud Lexicographos.

Th. 3

Nec intendimus masticationem mortuorum, extra sepulcra ope malefici spiritus apparentium.

Certum est, diabolum non posse reresuscitare mortuos, id quod & fide divinâ credimus, & ex ratione Philosophiæ inixia tenemus, quâ definitum, à perfectâ privatione & totali ad habitum naturalem non dari regressum. Non negamus interim, sæpe contigisse, & hodiènum contingere posse, ut de mortuorum quorundam corpora ê sepulcris suis, permittente D E O, ministeriô Dæmonis educta exerceant actiones quasdam seu potius simulacra actionum, & consequenter etiam edant. Historias-vid. Ap. Kornmann. de Mirac. Mort. part. II. c. 10. 13. Godelman. Per. M. Georg. Nigrinum, Superintendentem, Hassiaco-Wetterav. In Echzell Germanâ citivate donatum von Zauberern Hexen Und Unholden l. I. c. IV. N. 7. Delrio Disquis. Magic. Lib. II. qu. 29. sect.i.p.m.308. seqq. Cujus verba, recitatis exemplis mortuorum apud Gentiles resuscitatorum subjecta, hûc maximè quadrant, quando ait: multa solent esse illusiones Dæmonis, circa hujusmodi. Aliquando corpora mortuorum furatur, & substituit alia aeria, que movet instar viventium; vel ipse subivit corum exuvias. Nam aliquando etiam ut que verè cadavera snnt, fingit vivere, ipse illa super ingreditur: & sicut nauta solet movere navim, sit ipse illa movet, & viventium similia cogit opera gestus (?) imitari.
Th. 4.

Nec denique de apparenter Mortuis, qui verè propriâ virtute intra sepulcra comederunt, sermo nobis est.

Apud Kornmann. tale occurit exemplum de cujus veritate ipse lector judicat: etenim memorat ex Cæs. Baron. Tom.VI.c. 214. Antiquit. Ecclesiast. Zenonem quendam epilepsiâ correptum pro mortuo (?) habitum Suisse tumulatum, qui postea in ipso loculo vitæ restitutus stimulante fame brachiorum suorum cernem devoraverit una com caligis. Mirac. M. pari. 6.c.59.

Th. 5.

Sed mortui verè & sepulti, inque ipsis sepulcris masticantes, adventitia vi externa impulsi, argumentum nostræ tractationis erunt.

Commune alias derverbium est: τεθνήκοτες οὐ δάκυουσιυ. Erasm. Adag. P. m. 469. Obtinet ejus veritas, mortuus si sibi relictus non aliqua externa virtute ad prodigiosam compellatur masticationem. Est alias masticatio quædam actio substantiæ viventis, quâ alimentum, si ssolidius sit, communitur, salivâque imbutum ac leviter alteratum, muscolorum beneficio, in ventriculum, dimittitur, ut eo melius ibi concoqui possit. Objectum hujus masticationis est alimentum, quod uti licet definitionem ex Philosophi lib. IV. Φυσι. Ακζ. c. 6. t. 55. libr. de sensu & sensibus cap. 4. libr. I. de Gener. & corrupt. c. 5. t. 41. colligere, est corpus mistum, quod mutatione conveniente insubstantium viventis corporis mutari potest. Ex quôpatet, nos voce masticationis hic uti non sensu specifico & rigoroso; sed etymologicô; prout præscindit ab objecto vel apto seu inepto ad nutriendum, & solum notatactum, quô, dentium beneficiô, aliquid, qualecnn (?) demum illud fit, leviter, atteritur. Malumus hâc voce uti ideò, quoa videmus, analogiam quandam esus mortuorum esse cum comestione substantiæ viventis, ob quam similitudinem alioquin sine vitio concessum est picturam hominis ipso hominis nomine salutare. Si quis pro synonymis adsumere velit voces esus, comestionis & similes haut repugnabimus. Vernaculâ lingua vocamus Mekschen/schmeken it. nekschen / vocabulis petitis ab adjucto fono qui auditur edi ab hujusmodi epulonibus sepulcralibus. Inde schmekende Todte (?) ap. M. Heinricum Rothen in Tract. de peste Sagarhusana. Quô vocabulo usus quoque est D. Conradus Schlusselburg moxâ à nobis citandus: man bóret/inquiens, und erfahret offtmahls in Sterbens Laufften / Dass todte Leute ----- in Dem Grabe ein Schmenss getrieben / nucht anders als eine Gau/ wenn sie isset. Experientia inquit Kornmann. de. Mirac. Mort. part. II. c. 64. docet, quod aliqui mortuorum in sepulcris devorent & deglutiant vestimenta.
Th. 6.

Utriusque sexus cadavera historicum monumenta exhibent, quæ deglutivisse aliquid audita & nonnunquam visa fuerent.

Esti masculorum & fœminarum cadavera sentiuntur interdum quasi glocitare; tmen sequioris sexus corpora id fecisse frequentius, testis est experientia. Rationem infra adducemus. Quin silentium Auctorum, quo involvêre sexum cadaverum, videtur, numerum corporum virilis, sexus coarctâsse; deprehendimus enim eos, qui historias consignârunt, ut plurimùm cadaverum, sexum vel sponte & consultò omisisse, vel neglexisse. Id quod parum præjudicat rei veritati.

Th. 7.

Exemplorum seriem ordo, quô se invicem secura sunt, annorum constituet.

Ne videamur cum umbis pugnare, imitari nonnullos, qui sibi ipsis materiam litis effingunt, quam decidant, juvat adducere exempla mandentium in sepulcris cadaverum, ut veritas ex eorum relatione eò clarius pelluceat. Sufficiat verò tantum memorâsse annum & locum ubi contigêre, & citâsse Auctores, ex quibus ea depromsimus, ut dicendorum compendium faciamus non modò, verùm & ii, qui plures circumstantias cognoscere volent, habeant quô confugiant, Annô à Nato Christo 1345. muliebe cadaver in Lebin (?) oppido Behemiæ amiculi feralis dimidiam partem in sepulcro deglutivit. (Georg. Phillip. Harsdorffer in Theatr. Trag. Exempl. Ex Gegenezii Chromico Bohem. cap. CXV. p.m. 406.) Idem contigit tempore Lutheri, quô itidem mulieris cadaver semetipsum devoravit (Luth. Colloqu. Commens. Tit. 24. f. m. 221. sq.) Idem accidit anno 1552. in pagis circa Freiburgum. (Müllerus in Annal. Freiburgens. p. 254. in ap. Excell. Dn. L. Garmann. De mirac. Mort.) Id An 1553. Laubæ Siles. (D Conradus Schlüsselburgus in Gruntlicher Erlarung (?) des XCI Ps. Consc. XII. Part. III.p.m.155.) Id. An. 1565. Sangerhusii (D. Schlüsselburg. l. c. ex Conc. Funebr. XXX. M. Heinrici Rothens in Additam.) Id. An. 1579. in quodam pago prope Wismariam (D. Schlüsselb.l.c.) Sic Adamus Rotherus, Superintendens Marisburg. in. Medit. depest. meminit. aliquot cadaverum, quæ Martisburgi, & in vicinis locis An. 1581. glocitârunt. Cum pestis grastaretur in Schiffelbein / anim adverterunt incolæ istius loci cadavera in sepulcris (Ignotius Hanielus Tract. de peste in Schiffelbein ap. Con. Schlüsselburg. l.) Hujus seculi An. 1603. in pago Reinstade prope Hamburgum cadaver sonum edidit in sepulcro instar porci vorantis (ap. eund. Schlüsselburg. l.c.) Supra cum laude nominatus Harsdorfferus notat de aliquo cadavere viri, quod mirum dictu, non sua lintea sepulcralia, sed vicinæ mulieris devoraverit, suppressô anno. Contigit verò in, Egmanschis (?) / Oppido Moraviæ. Superiori Anno 1672. Simile quid in pago quodam, tertio ab hac urbe lapide sito, mihi (?) notissimo contigit, ubi, uti, ex Amico fide digno intellexi, cadave, viri, (cujus nomen studio reticeo) temerariè ab istius loci incolis effossum, se vorare deprehensum est. Plura exempla suggeret cpiosior librorum apparatus, & penitior historiarum cognitio. Interim rei, quam inde vanamur, veritas nempe mortuorum sonora masticatio, ex adductis transparet liquidissime.

Cap. II. Philosophicum

Th. 1.

Quæ ad historiam spectant argumenti nostræ dissertationis, hactenus adduximus; jam ad recensendas causas perrecturieas statim in spurias & veras dstinguimus.

Th. 2.

Falsò masticatio mortuorum adscribitur qualitati alicui occultæ.

Sunt nonnulli, qui, nescio quâ superstitione ducti, comestiones hjus causam quærunt in ipso cadavere, camque, cum nequeant penetrare, occultam melunt vocare. Ita Kormannus: Cujus, inquit efus certè occulta erit ratio. Part. VI. C. 64. Huic & similibus ut satisfiat, breviter expendendum, quid Physicis sint causæ occultæ, ex quo dein apparebit, num hic effectus à tali causa proveniat. Sunt verò occultæ qualitates potentiæ naturales absconditæ & latentes, quibus res naturales aliquid agunt vel patiuntur, cujusq; causa vera certò non potest dari. Originem istarum potentiarum, auctores constituunt, evolant ad astra & cœlum, & ab horum virtutederivant potentias rerum naturalium ad aliquid agendum, cujus ration nos fugit. Alii contra rejectâ, & quidem jure, hâc externâ caussâ, se recipiunt vel ad corpus, vel ad animam vel ad formam misti, quærentes inibi ortum potentiæ, rerum naturalium ad agendum. Nostrum jam non est discutere adductas opiniones; putamus tamen distinctione aliquâ expediri posse negotium, si dicamus, occultas istas qualitates oriri â primis & secundis aliter & aliter mistis instrumentaliter & dispositivè; à formis verò efficienter & educivè. Quam distinctionem multis probari videmus. Hæc in genere prolata inservient jam nobis refutatoris eos, qui esum mortuorum putant imputandum latenti causæ. Nam eam quis ineptè quæreret in cœlo & astris, causis quippe universalibus, quæ effectum hunc producerent, si pollerent vi producendi eum I.) non tam rarò 2.) in omnibus vel ad minimum pluribus cadaveribus 3.) tàm grassante, quàm cessante lue pestilentiali. Non enim constat, cur tepore pestis solùm astra hanc exerere pssint in cadaveribus vim, aliò non ita, Verbo : ineptè universales causæ referuntur ad effectus particulares. Ad animam nemo, nisi mentis impos provocabit hoc in negotio, utpote quæ egressa è corpore in ϖφ (?) vel Beaturum vel damnatorum degit. Cadaveri verò anima destituto nullam agendi quicquam potestatem superesse, concedent, uti speramus, omnes. Quemadmodum nec qualitates sic vel aliter dispositæ quicquam momenti hîc habent, quia & ipsæ determinandæ funt ad hunc vel istum effectum edendum à forma, quâ absente (uti in cadavere absens est) necesse est, ut & ipsæ ferientur. Ubicunque igitur & causæ, si quæ sunt, externæ & internæ occultarum, qualitatum absunt, ibi & ipsas abesse rectè infertur. Atque incadaveribus &c. Ergò.

Th. 3.

Figmentum Est Azazelis esis, & imperitè Judæorum Magistris affingitur.

Habuimus sputiam causam masticationis intra subjectum; Jam occurit ejusdem census causa extra subjectum, quæ sita nimirum, in Azazele. Dio Verò dicuntur 1.) Azazelem cadavera devorare, indeque sonum audiri. 2.) Hanc sententiam Rabbinorum esse. Qui prius adserunt, ut facere quodammodo, ad minimum, non repugnare videtur Kornmannus de Mirac. Mort. part. VIII. c. 64. & apud eundem Paulus Schalichius in Conclus. De Dumonio infernal, Conel. 48. Pistorius in sua Dæmonomania, (qui acendum est, inquit, ne devoremur ab Azazele) Azazelem pro serpente habent, (prout quidem dicunt se accepisse à Judæis) cui carnale animal & quicquid nobis, superest, materia carnis malè disposita reliquatur incibum. Nugæ! Dicunt, Judæos id probare ex illo Genes Cap. III. 14. terram comedes omnibus diebus vitæ tuæ, (?) & Jes. LXV. 25. pulvis panis tuus. Risum teneatis! In utroque loco sermo est de animali reptili, & naturali serpente, qui dicitur non Azazel sed נחש quâ voce dictum animal in scripturis propriè nominatur : sermo est de propriè dicta terra, non cadavere, unicuivis S. textum tracticanci est obvium. Mira sanè ςζεβλότης S. Scripturæ, & digna Judæorum Magistris, apud quos hujus futurus torsiones divinarum literarum non sunt infrequentes. Utinam verò Nostri satis sint certi, hanc opinionem Judæorum esse. Sanè ut dubitemus non unâ movemur causâ. Prima est, quòd Hebræorum, Doctores habent Azazelem non pro serpente, sed pro Anglo, & quidem malo. Azazel, inquit Buxtorff. Est nomen Angli, cujus socius Samchasai, qui deciderunt ex cœlis Lexiu. Talmud. Col. 1593. Sciendum est, ait itidem Cl. Frischmuthius, Judæis quatuor. Dæmonum, Antesignanorum nomina esse, Sammael, Asasel, Asael, & Muchazael. Vid. Eund. id. Prolixè ex Rabbinorum scriptis probantem Disp. I. de Hirco Emissario §.1.& Sqq.conf. D. Joh. Ben. Carpzovii Disput. De Gigantibus cap. 4. ubi multas Judæorum fabulas ex Rabbinicorum monumentis collectas de Azazele reperies, nullâ factâ mentione metamorphoseωs ejusdem in serpentem. Meyer. Phil. S. part. II.p.231. us (?) ad 237. Bang in cœl. Orient.p.32. Deinde (quæ altera dubitandi est causa) Interpretes Judæorum in locis allegatis ex Gen. & Jes. Azazelis non meminerunt, sed servarunt nomen נחש; imò & cadaverum non faciunt mentionem, quibus vescatur fictus serpens Azazel, sed terram nominant. Ut. Adeò alicui mirum videri possit, unde quidam nostrûm hauserint hanc opinionem de Judæis? An inde quia apud eos in vulgus Angelus mortis creditur, quô de Elias Grammaticus in dictionar. Suo Tischbi (?) in, voce chabat ap. Buxtorff. Synag. Judaic. Cap.36.p.m.509. opinionem esse, inquit, Rabbinorum, quod postea, quam Judæus quispiam ex hoc mundo discessit & humatus est, veniens Angelus mortis super sepulcrum sepulti sessum eat, eodemque tempore anima ejusdem revertatur in corpus, & erigat id ipsum, quoque tum angelus iste mortis ferream sumens catenam dimidia ex parte frigidam, dimidia ex parte calidam, bis corpus five cadaver percutiat eâdem, quodquepercussione quidem prima peracta, membrorum corporis omnium alia ab aliis disjecta dilabantur, percussione verò secunda ossa omnia dispergantur; percussione denique tertiâ corollarii loco facta corpus totum in pulverum cineremque convertatur. Hic habes Angelum Judæorum apud mortuos, sed non devorantem, qualem potius Ethnici finxerunt, de quo Pausan. in Phoccis feu libr. 10.p.m.606. ubi infit: inter Deos inferos Eurynonum numerant, qui Delphis sunt sacrorum interpretes, & circumrodere eum dicunt mortuorum carnes, ita ut nuda relinquat ossa. Idem ibid. forman, quâ adumbratus deafter, describens ait : colore est inter cœruleum & nigrum medio, quales museæsunt, quæ carnibus insident, dentes oftenta : sedenti vulturis est substrata pellis. Serpentium quid redolet mus à Judæis effictus, quem cadaver statim, ut sepulcro illatum, tam crudeliter mirdere adserunt, ut etiam defunctus clamare (si credas) cogatur. Vid. Illustris inter Nostros Theologos, D. Geier, Tr. De luctu Hebr. C.5.§.17.p.148. Simulque notetur, Turcas infelices Judæorum æmulos in texedis fabulis, è mure fecisse serpentes, & statuere, nonaginta novem, quorum unicuique septem capita., uniquique infideli in pœnam in sepulcrum immitti, eundem que illuc mordere, referente Edone Pocokio Not Mise.p.244.ap.L.Garm. de Mirac. Mort. libr.i.Tit.3.p.m.32. Cui figmento ansam videtur dedisse sententia quorundam, qui ex spina dorsi defuncti anguem nasci statuunt, & exemplis id probatum eunt. Vid Kornm. Part. VI.c.30 Quod jam in medio reliquimus. Ceterum reliqua omnia fabulæ sunt, judice Consuminatismo Theologo Dannh. Hodos.p./. 1435. papaveris medicati ludibria, reliquenda illius regionis civibus in qua caligo aura est, lex mentiri, impudentia murus. Eurynomum ipse Pausanias è numero Deorum inferorum expungit: Neque enim, inquit l.c. Homeri de Ulysse carmina, neque poësis ea, quæ est Minyas appellata, nec postrema, quæ Reditus inseribitur (in iis enim potissimum libris de orco, deque inferûm terroribus multa exposita sunt) ullum norunt, inter manium Deos Euronymum.

Th. 4.

Nec quicquam proficiunt, masticationem nostram strigibus sanguisugis & Hyænæ, in nostris terris ignotæ bestiæ, imputantes

Res est in propatulo, nec eget operosa diductione, Striges, si quæ sunt aviculæ hujus nominis (vid. Omninò Delrio Disquis. Mag. lib. I. p. m. 6. libr. III. Part. i. qu. i.p.m.355.) Sanguinem leniter sugere dicuntur, & quidem vivorum præsertim parvulorum. Quid hoc ad mortuos? Quid ad sonoram masticationem defunctorum? Hyanis nulla hospitia apud nos; injurii igitur in eas essemus, translaturi comestionem in sepulcris deprehensam in ipsas. Ponamus verò vagari aliquas in cœmeteriis nobis invisibiles; tamen eomestionis causam difficulter eis adseribere possemus. Devorare onim perhibentur integra cadavera è sepulcris eruta, more ursarum in Muscovia, quarum rabiem in cadavera depingit Germanorum Ulysses, Olear. Itin. Pers. Lib. II. c. 10. p.m. 119 Testom laudamus D. Chrysost qui, Hyæna, inquit nunquam videtur in, die, sed sempur in noctibus, nunquam videtur in luce, sed semper in tenebris, & hanc naturam habet, ut effodias corporæ mortuorum, & ipsaedat. Denique si quis negligentur sepelierit mortuum, effodit nocte, & tollit corpus, & comedit, ubicunque sepulcra sunt, ubicunque, ossa sunt, ibi cubile hyænæ est. Hom. XIII. Supr. Marc. Tom. H. ap. Kornmann. de. Mirac. M. part.X.c.21.

Th. 5.

Missis tandem suriis causis masticationes cadaverum, pro vera Dæmonem ipsum agnoscimus

Ut in hoc substitamus malo spiritu, persuadet axioma dudem Eruditis receptum, quo jubemur ad dæmonem actionem aliquam referre, quæ naturalem facultatem exedit, nec rationabilis causa suppetit, cur Deo vel Angelis bonis adseribarur. Jam verò masticatio, in quam hîc inquirimus, 1.) à cadavere ipso provenire nequit, utpote formâ destituto, adeoque omnis actionis experte, uti antec.th.2. fuit ostensum. 2.) Nulli animalium quodcunque tandem illud sit, commodè imputari potest. 3.) Genii boni bonitasvetat, ut vel cogitatione ipsi tribuendum putemus sordidum hoc negotium. Quid purisimis spiritibus cum morticinis, cum squalore sepulcrorum? Cœlum illi incolunt, non eryptas mortuorum. Custodiunt ossa piorum, non abutuntur iis ad præstigias. Malefivus igitur Spiritus est effecto (?) hujus monstrosæ masticationis. Delectatur enim impurissimus ille vespillo sepulcris, attestante vel ipsa Scripturâ Marc.V.2.3.5. Matth. VIII. Hinc Psellus l. de. Natura Dæmon, inter sex Dæmonum genera quintum constituit subterraneum, quod in speluncis & cavernis montiumque remotis concavitatibus demoratur ap. Schote. Phys. Curios.lib.I.p.m.41. & notat Chrystostomus opinionem vulgi non tantum, sed etiam Doctorum hominum olim suisse, Dæmonem in sepulcris habitare, & circa illa oberrare frequenter in Cap.X. Matth. Hom.35.ap.Sanctium in Comment. In Jer.cap.LXV,4.p.m.43.

Th. 6.

Juvat tamen, ut distinctius procedamus, causam masticationis efficientem dispescere in principalem & instrumentalem.

Th. 7.

Principalis est Dæmon, motor & effector masticationis mortuorum.

De voluntate ejus non est dubitandum. Aucupatur ille μυριοτεχυίτης histis omnes occasiones lædendi miseros mortales. Livor post fata quescit inter homines; non quiescit in Diabolo, cui volupe est, damnum inferre generi humano, quocunque modo & tempore fieri possit. Prodidit hanc suam virulentiam in certamine cum Archangelo Michaële super corpus Mosis Espist. Jud. v.9. Potestatem efficiendi masticationem confirmat aliarum actionum, quas execet, cumulus. Non concedimus quidem ipsi potestatem in defunctorum animas à corpore separata quam tamen ei Delrio, nimis de alieno largus, concedit libr. II. Disquisit. Magic. Q.35.p.m.223. tamen in corpora, quantum Deus permiteit, grassari posse haut negamus. Potest si Deus vitam turbare, somnes inquietare, membra distorquere, valetudinem frangere, ut Cyprianus loquitur de Idol. Vanitate ap. Binder. De Caus. Pestis p.m.33. Potest etiam, ut Delrionis verba nostra faciamus l.c. miranda quædam in cadaveribus exhibere, & opcrari quædam quasi viventium corporum & vegetantis animæ munera, v.g. ut. Fluat ex vulnere mortui sanguis in præsentia occisoris; ut corpora diu incorrupta serventur, quia hoc & naturaliter velex unguentis velex loci natura potest provenire, vel etiam ex mortis genere; ut cadaver spatio aliquo temporis compuri nequeat &c. Et quis numerum iniret omnium operationum Dîabolicarum in defunctorum cadaveribus? Quin igitur efficere possit, ut eadem aliquid deglutiant, ambigendi non est locus. Quemadmodum & illi proclive erit, sonum exitaro in ipsa masticatione.

Th. 8.

Vices Cacodæmonis magos hoc in negotio non-nunquam obire, est valdè probabile, & non dubitamus eosem, causæ principali, Diabolo, Subordinare.

Principali quidem officio defungitur ϖαυφςγθ (?) ille; sed ministerio magnorum interdum & hîc eum uti credet facilè, qui perpendit, quàm multa mira ipsi aliàs viribus instructi Draconis infernalis efficiant. Magi, rectissimè inquit Delrio, possunt operari multa mirabilia Dæmone adjuvante, & Deo permittente, Disquis. Mag. lib.II.qu.7.p.m.117. conferantur ap. eum Cap. Seqq. ubi tum ex veterum, tum ex recentiorum scriptorum libris cumulavit plurima hujus generis effecta. v.g. ex Suida citat Julianum Chaldæum, qui multùm valuit in peste sedanda. Exitari autem pestem masticatione defunctorum vulgo creditur: Und hat man erfahren/ inquit Conrad Schlüsselberg. Supra citatus l.c. Dass ben Folche Schmessen die Beste Hefftig Gugenommen; quare eam ut promoveant procul dubio non segnus erunt. De sagâ quâdam Tibullus canit Eclog. 2.
Hæc cantu finditque solum, manesque sepulcris.
Elicit, & tepido devorat ossa rogo.
Et de Medea Ovid. In Epistol. Ad Hypsiphilen.
Per tumulos errat, sparis discincta capillis.
Certaque de tepidis colligit ossa rogis

Si devorant ossa è rogo elam surrepta, non quod; carni in sepulcris parcent. Præprimis quia usui ipsis est in parandis venenis teste Gödelmanno: Mit Sifft / ait, vom Teuffel zubereit / oder durch ungebuhrliche runste von den Loden-Corpern / von Deibsstricten beschadigen die Venefici der Menschen und des Bichs Gesundheit.. Bon Hexen und Haub. lib.I.cap.8.p.m.71. Sic. Grillandus ap. Delrion.libr.3.qu.3. scribit, Magis exhumare mortuos, & uti eorum vel vestitu, vel pinguedine, vel ossibus. Talem sagam depingit Lucanus 1.6.Phasal. Ast ubi servantur saxis, quibus intimus humor
Ducitur, & tractâ durescunt tabe medullæ
Corpora: tunc omnes avidè desævit in artus
Immergitque manus oculis, gaudetque getalos
Effodisse orbes &c.

Plura in hanc rem collegit Delrio, diligentissimus in hoc genere scriptor lib.III.part.i.qu.3.sect.2.p.m.390. Seqq. D. Theodor. Thummius Tract. de Impiet. Sagarum quæst.5.p.m.27.Seqq. Ubi talia & tot mira de magis & sagis referunt præter paucissima â nobis hoc allata ut non possimus non putare, eotum operam in sepulcris circa cadavera non omninò esse nullam.

Th. 9.

Cadavera hominum tumulata masticationis sunt causa instrumentalis.

Nimirum natura omnes vitales actiones Dæmoni denegavit; quia propriô caret corpore; Quare ut tales actiones producat, abutitur rebus naturalibus activa passivis applicando, vel ipsa corpora ad modum formæ adsistentis movendo, ut edant effectus similes iis, qui à vegetante animæ facultate proficisci solent : Adhibet, inquit Binderus, agentia naturalia ad producendos effectus. de. C. Pest.p.m.26. Cum igitur masticare nequeat Diabolus non usus aliquo apto corpore, tanquam instrumentô; quia isti operatio substantiæ viventis corporeæ est, ingreditur spurcissimus hostis ipsa cadavera quibus sordissimum negotium conficit, quod non conficerent sibi relicta, ni moveantur & eleventur à causa superiori. Sed videntur nonnulli in dubium vocare, an per cadavera masticet? Sic D. Schlüffel. es ist gewiss/dass diss Gehmeken nicht gesche von den Corpern der Ludten in Grave. L.c. Resp. Verum est, si actus masticationis consideretur ratione causæ principalis moventis, quæ & nobis est solus Dæmon, quiut Excell Garm. loquitur, somat, crepat, lambit, mordet in sepulcris; sed non sine cadavere, utpote quo tanquam instrumento ad has actiones edendas utitur eôdem plane modo, quomodo utematur Sylvestri II. Papæ illicitâ Magia infamis, ossibus, quibus nonnunquam strepitum in loculo excitabat olim, referente id ipso Schlüffelberg. Ex Luc. Simonetæ libr.V.c.50. quomodo & aliàs utitur exanimatis corporibus eaquinstar (?) formæ adsistentis movet, ut imitentur gestus viventus substantiæ. Conf. omninò Cap. I. th.3. & ibi citati auctores, apud quos exempla quam plutima occurunt. Confirmat hoc αυτοψία nonnullorum, qui se scribunt vidisse, quod cadavera carnem suam & lintea non leviter dentibus attriverint solùm, verùm etiam prorsus deglutiverint. Vid. seq. th. Ex quo patet non planè, nihil agere cadavera, licet non propria, tamen aliena virtute, more scilicet instrumentalis causæ, in masticando. Sed regerat aliquis sic nimium concedi Diabolo, potestatem nimirum in defunctorum cadavera, quæ tamen providentiæ divinæ subjacent. Resp. 1.) Potestas est restrica à Deo, & suis terminata limitibus ad execendum & probandum pios. Deinde 2.) Non Diabolo plus concedit, potestatem restrictam in cadavera largiendo, cui S. literæ longè majora adscribunt v.g. obsessiones vivorum, viros piissimos gravissimis morbis affligendi &c. Hinc. Megalander noster Litherus uti gravissimè, ita rectissimè quicquid Delrio id propterea blasphomet, scribit : omnes nos, si Deus permittat, corporibus & rebus.

Th. 9.

Objectum seu materiam, quâ vescuntur sepulcrales comedones, geminam animadvertere licet.

Ita est, jam enim deglutiunt amicula feralia ori vicina, uti cadaver anni 1345. quo de Harsdorff.l.c. als man sie ausgegraben/hat sie den schleier/dannit Ihr das haupt ist verbunden gewesen/halb hinein gessen gehabt/welcher ihr blutig aus dem halfe gezogen worden. Id de cadavere, quod ultimo loco nos supra Cap.I. th.7. memoravimus: Der hencter zog Ihn aus dem Mauleinen langen grossen Schleier/welchen er seinem Beibe von dem haupte hinweg gefressen hatte. Alil mortui vescuntur suâmen carne & inpropria sæviunt viscera, ceu de cadavere tempore Lutheri sepulto narratur: Also lesen wir/ inquir Schlüsselberg Dass an herr M. Georg. Ruhrern gen Bittenberg ein Pastor von einem Dorffe geschrieben/wie in feiner Gemeine ein Weib gestorben/die fesse sich nun feibst im Grabe. Idem paulo post: man hats also befunden/wenn man das Graberoffnet/dass folche Weber die Lippen und Schleier oder das suck am halfe gefreffen. Ad experientiam provocans Kornm: Exemplum inquit, refert Hohndorff.in Theatr. Histor. In præcII.p.147.de muliere quâdam mortua sese ipsam devorante, de Mir. Mort. part. VI.c.64.

Th. 11.

Forma masticationìs absolvitur rei utcunque comestibilis apprehensione, apprehensæ levi attritione, & attritæ œsophagum aliqui immissione, conjuncta cum sono porcorum morem imitante, quando alimentis suis vescuntur.

De sono in th. Sq.agemus. Tres istos actus formatles (ad quos rei comestibilis immissionem in œsophagum reulimus, termino masticationis paulò liberius usi) experientia, talium rerum optima magistra nobis stitit in exemplis, quorum nostræ theses passim meminerunt, ut non opus sit crambem bis coctam apponere.

Th. 12.

Adjuncta masticationis nonnulla haut insuper habenda sunt præsertim dio ista, sonus nimirum in masticatione auditus, & masticationis tempus.

Lubet prius, quàm ad finalem causam exponendam pergamus, issa duo adjuncta expendere, quia & horum raio in istius evolutione simul erit reddenda.

Th. 13.

Sonus porcinus masticantium cadaverum à Diabolo ididem, velut ipsa masticatio, formatur.

Non solum mandunt demortui, sed & sonum emittunt. De quosonitu certum, quod, sicuti ipsa masticatio, à Diabolo efficiatur. Enim verò an ipsis sepulcris beneficio organorum cadaveris nondum putrefacti, num vero extra sepulcra ab eo in aëre adstantium auribus proximo producatur, æquè certum non est? Proclive quidem ei erit producere sonum in ipso cadavere; nam sicut solet loqui in adsumtis corporibus aliis, testante omni antiquitate, quæ nos provocat ad oracula, antra, quercus, statuasque loquentes; quippe ni & sonum in cadavere formare sciret? Potuit quondam loqui in calvariis seu capitibus mortuorum (exempla vid.ap. Delrion.Disquis.Mag. l.II.qu.25.sect.3.p.m.306.) multò magis recens sepulta cadavera vocalia reddere valebit. Nec obstare videtur moles terræ loculo superinjecta, quæ impedire videri possit sonum foràs proditurum; nam cùm & à natura nonnunquam excitetur sonus intra cavernas terræ, qui à nobis super terrâ-habitantibus percipitur admodum sensibiliter, (ut jam nihil dicamus de horrendis boatibus, vi pulveris pyrii in profundis terræ locis productis) negari nequit, quin & Diabolus sonum in sepulcris, soveis non admodum profundis, ciere possit, qui foras erumpens, aures hominum feriat. Interim abiurdus, nostro quidem judicio, quod meliori subjicimus, haut foret, qui diceret, eundem Dæmonem ficto, vel in aere extra sepulcra formato sono nostris ausibus sæpè illudere. Quod ei haut infrequens, fatente Voëtio in disput. Select. Part.I. de operat. Dæmon.p.m.959. Diabolus (recitamus ejus verba) sensibus externis seu organis sensuum non uno modo illundit. Auribus scilicet fictis sonis &c. Cui adstipulatur noster D. Thummius; Diabolus, inquiens, sæpe homini persuadet, se audire sentire aliquid, quum tamen rei duntaxat speciem sensus fallaciter ferientem à Diabolo propositam habeant. Tract Theolog. de Impiet. Sag. Quast.5.p.m.18. Rem in medio fermè relinquere cogimus qui πανθζγιαν Stygii veteratoris maximam partem non benè habeamus perspectam.

Th. 14.

Tempore pestis potissimum, alio non ira frequentet cryptis mortuorum glocitant cadavera.

Id confirmant exempla superius allata, quo omnia excepto primo & ultimis tempore pestis accidisse docent allegati auctores. Inde Conrad. Schlüsselburg. Man horet und erfahret ufft in Sterbenslaufften l.c. Sin Dunt in Decis. Cas. Cons. Cap XXIII. Qu.10.p.m.959. & ex eo, Pruknerus in M Quæst. Illustr. quæstiones suas de mortuorum esu restringunt ad tempora pestis. Negari tamen nequit, & alio tempore, quanquam rarius casum hunc dari. Sane quæ recensuimus primo & ultimo loco cadavera videntur peste non grassante comedisse in sepulcris, quod legentibus historiam supra th.7.Cap. I ex Harsdorff. Theatr. Exempl. Tragic. desumtam non poterit esse obscurum.

Th. 15.

Causas, quæ impellunt Satanam ad masticandum per cadavera, constituimus duplices, nempe Theologicas & Physicas.

Non dicis gratia Stygius hostis masticatione mortuorum Mortalibus cogitat esse formidabilis, habet omninò suas, quibus instigatur, rationes. Theologicas observavimus & Physicas, observatas ante non quoque ab aliis. Theologic. sex recenset Schlüsselburg. in Grundl Ausleg. Psal. XCI.p.m.157.Seqq. quæ respiciunt vel mortuos vel vivos nimirum mortuos nititur hâc ratione diffamare imietatisq; aruere: Es fan/inquit. L.c. Schlüsselb. Wohl an frommen Leuten geschehen. Et hanc causam citatus meritissimus Theologus non incongruè urget, cur frequentius deprehendatur cadaveribus fœmineis abuti ad impurissimum hoc servitium. Hostis est ἄσπονδος sexus sequioris, quod ex eo natus, qui ipso ιχυρώτεϑς; hinc omnem movet lapidem, ut quocunque modo possit, mulierum famam lancinet. Vivos concernunt reliquæ causæ: facit id partim ut reddat homines dubios de divina, prvidentia tùm circa superstites tùm circa defunctos. (Vid. omnino id egregiè deducentem Schlüsselb.l.c.) partim ut eos securitate armet adversus serias de peccatis antehac commissis cogitationes. Mavult scilicet insatiabilis animarum helluo, ut tribuant immissas pœnas cadaveri mantendi potiùs, quàm uis peccatis, quibus iram summi Numinis provocârunt; partim ut superstitibus ansam præbeat sinistrè sentiendi de mortuis; partim ut inter ipsos jurgiaseminet; id quod felicissimè obtinet, cum non nulli cadavera hoc in casu putant esse effodienda, quicquid defuncturum Cognati, qui hoc ægrè ferunt, regerant. Inde jurgiorum, rixarum & convitiorum semen fæcundissimum. Habuimus Theologicas causas. Physicas recenset duas Excell. Germann. Tr. de Mirac. Mort. l. I. tit. 3.p.m. 37. Quarum prior est, ur viventibus masticatione hâc prodìgiosâ terrorem incutiat; posterior, ut aerem, si cadavera exhumari contingat, inficiat, venenatis miasmatis. Utrumque est satis efficas medium ad propagandam pestem, ceu quoque observavit Schlüsselburg Wenn man / dicens eines todten Menschen Grab/der ander Gestitens gestorben / wie derum erossnet / san dadurch leichtlich die Lusst vergisset / und andere Leute mit der Gest angestect et werden. Confirmavit hoc jam dudem experientia præprimis hujus seculi an.tertiô pago Ninestade prope hamburgum, ubi cadaver (cujus mentio supra facta) à rusticis istius loci effossum & capite plexum vicinum aerem venenatis exhalationibus adeò inficiebat, ut Pastor, qui non procul à loco sepulchri habitabat, unâ cum uxore & duabus filiabus moreretur. Quantum verò terror pestem promoveat, oftendit Kircherus Scrutin.pestis cap.16.p.107.ap.alleg.Germann.

§. 16.

Remedia huic malo averruncando adhiberi sveta sint vel vera, vel falsa.

Non ἄτχοπατοξευειυ nos arbitror, si paucis de remediis, quibus, huic malo occurrere satagunt homines, agamus. Quippe varia amuleta masticanti Diabolo sagacitas eorum dicam, an superstitio tentavit opponere. Quæ cum non sint unius pretii, ea generalissima distinctione in vera & falsa inclusimus. De falsis prius agentibus occurit statim Judaorum mos, de quo Schickhardus (in Jur. Reg. Hebr. c. 5. Theor. 19. ex Auctore Rit. Libr. Minhagim c.ult.) Judai, inquit, defunctorum pollices eô artificio in volam deprimunt, ut pugni ruga cognomentum DEI שךי (quod omnipotentem significat pulcrè repræsentent.) Ind quod Buxtorffio observante (in Synag. Jud. cap. 25.p.m.501.) Satane terrori tanto est, ut cadaver attingere non sit ausurus. Inspiciatur quoque Celeberr. Dilherri Disput. Academ. Tom.I.p.m.510. ubi hunc Judæorum morem enarrans simul notat, illos filo ex mortui pallio detracto pollicem defuncti manui imprimere, ut literæ שךי efformentur. Credat, qui velit; nobis hoc vix persuadebunt. Quî fugiat Dæmon ad conspectum שךי rugi pugni formati, qui hominem vivum, esti eâdem se muniat figura, adeò non reformidat, ut accedat, & tentationibus fatiget, & obsideat? Eodem censu habenda est Consecratio cœmeteriorum, apud Pontiff. Quam describit Durand. Rantional. Rit. Eccles.L.I.c.23. & Angelus Clavass. In Summa Angel. In Verbo Consecratio 4.per totum ap. Kornm.part.VII.c.7. Cui intercetera tribuunt virtutem pellendi Diabolos, quo minùs in cœmeteriis habeant potentiæ, notante Kornmanno ex Francis. Venet. Tom. II. Sacr. Script. Sect. 2. publ. 79. Imò abigi eâdem Dæmones à cadaveribus credunt, uti intelligere est ex verbis Delrion. quæ extant libn.II.Disquis. Magic. Qu.5.p.m.223. ubi de potestate Diaboli loquens: quoad, inquit cadavera mortuorum, solet aliquando ea induere, & iis apparere; potest etiam in eadem, maximè in ea, quæ sita sunt locis non consecratis, quæcumque potest in alias res corporales. Miserum phylacterium! Non abhorret Dæmon, Deo permittente, S. Baptismate consecratos & corpore & sanguine Christi cibatos nonnunquam superingredi; & horreret histrionicos divinisque literis contrarios consecrationis anathematismos? Quin potius explodit eos trito isto:
Signate, signa, temerè me tangis & angis.

Ridiculè quoq; Nostrum Vulgus conatur avertere periculum masticationis supponendo defunctorum mentis terræ recens effossæ particulam, ne forte ora aperiant & institas apprehensas admordeant: imitati hâc in re superstitionem Judæorum, quam nobis Magnif.D.Geier: (Fr. De lict. Hebr. cap.V. §.10.p.m.61.) ex libro Minhagim eruit, in quo præceptum: Man soll sehen / dass Ihm / (dem Loden) ichts von den תבריביז (Sterbefleidern oder Leinmandten Gezeug) ins maul fommt / es ist fonst סבכװ (?) Gefahr. Alii hoc medium non satis tutum rati etiam mortuo, priusquam ejus os claudatur, lapidem & nummum inveniat, & ab esu abstineat. Quod suo tempore in Saxonia quamplurimis in locis factum testatur Gabriel Rollenhagen : Libr. IV. Mirab. Peregrinat. c. 20. n. 5. ap. Kornmann. Gentilisimum redolere morem præprimus ultimum, benè advertit Excell. Garm. (de Mirac. Mort.p.m.28) Quàm bene, inquients tales ethnicorum premunt vestigia, qui Danacen (δαναχἠν) numismation mortuorum ori indebant, Charonti illud ut solverent stygiam transmissuri paludim Prophylactica diceres hactenus adducta vulgi remedia. Quibus malum, antequam ingruit, sufflaminate cogitant. Quod si verò mortui ipso actu masticent, quidam inter nostros sibulam ipsis injicere nituntur, sed pessimo conatu. Volunt enim ut mandentia cadavera exhumata capitibus plectantur, & palis per medium corpus adactis terræ affigantur, Qualem sortem experta sunt cadavera supra anno 1345. 1603. & ultimô locô memorata. Enim verò cordatis tale remedium minimè probatur, quia & moraliter & politicè malum Moraliter quidem, quandoquidem peccat in Deum, qui vetuit consulere mortuos; est verò species consulendi eos, cum ideo exhumentur, ut cesset grassari lues pestifera; peccat in proximum, cujus fama periclitari incipit, quum è sepulcro erutus decollatur, & palo affigitur. Accedit, quod nil proficiant ista cadaveris exhumatione; siquidem (quæ sunt physica incommoda) vicina loca nexiis vaporibus replentur, pesti augmentum accedit, Diabolo ipsi succorritur, qui sine dubio hunc finem masticatine obtinere intendit. Quare & Theologi ab aliis hoc malum expertis consulti responsa dederunt, ut ne quisquam præsumat violare sepulcra, intacta illa, & cadavera inviolata esse voluerunt. Vid. Dunt. Cas. Conscient. Loc. de. Mort. & sepult. Qu. 19.p.m. 959. Alios. Quæ in contrarium afferri possunt diluerunt D. Schlüsselburg. in sæpè citata Exeg. Psalm. XCI. Martinus Bohemus (In dreh (?) Landplagen p.m.76.) brevissimè. Excell. Garmann. In eruditissimo Tr. de Mirac. Mort. p.m.38. Denique & Politici improbant hoc remedium quibus semper malè audivit exhumatio; quam ideò etiam severis legibus interdicere omnibus dudum studuerunt. Digna sunt, ut legantur, quæ in hanc rem congesserunt ex corum monumentis Kornmannus part.X.c.i.Garm.l.c.p.39 Quibus super addimus verba Casparis Senctii in Comment ad Amos II.p.592. citata etiam Dannhauero Hodos.p.m.1442. Apparet hinc, inquit, in genere effossionem cadaverum imporbans, quàm sit grave peccatum exhumare mortuos, & illorum insultare cineribus, & cum illis dimicare rursus, & illum honorem, eripere, quem dedit vivorum pietas, & qua id ratione fieri potest, rursus interficere. Quod usque adeò natura abhorret, & Deus execratur, ut si id hostibus inferri contingat, abire non sinat impunitam. In mortuos verò sævire, & cum morte non etiam inimicitias extingui, belluini esse animi & parum ingenui, sapientes & honesti viri judicârunt. Quare mortuis maledicere, aut illis detrabere illiberale pûtarunt & turpe, id enim dicebant esse canum, qui à tarnibus putridis non cohibent rabidam famem, & quæ terra tegit, foras effodiunt. His detractores adsimilant, qui mortuorum vitia, quæ terra benignior condit, in hominum conspectum evocant; quod perinde est, atque ossa effodere, & illa compurere, quia sic detecta accipiunt, & exaggerant vitia, quasi inendio digna suerint, aut cruce; aut denique, talia, quæ fœdo aliquo aut duro supolicio puniri debuerint. Felicissimè proinde hæ Satanicæ machinationes abiguntur iis remediis, quibus omnia sepctra Diabolica, Sagarumque maleficia abigenda docuerent D. Thummius (de impiet. Sagar. qu.7.p.m.63.Sqq.) & D. Dannhauerus (Hodosoph.p.m.418.) I. est fides nixa præsentiâ Christi, capitis serpentini contritoris, conjuncta cum seria peccatorum agnitione. 2. Verbum DEI, gladius ab Apostolo in manûs nobis traditus, quô insultûs clandestinos Satanæ, duce Deo, feliciter reprimere possumus. 3. est. Oratio, Dæmonis flagellum, spectrorum mors. 4. Auxilium Angelorum, qui nos jussi Dei tutos præstant à sagitta volante in tenebris, ab ircursu & Dæmonio meridiano (Psal.XCI.6.) Quæ omnia apud Theologos latius diducta videantur; nobis enim in Cathdra Philosophica versantibus satis fuit, ea tantùm nominasse.

Ceterùm veneramur summum Numen supplicibus precibus, ut à nostris provinciis, præprimis his Musarum alvearibus averruncet omnem noxam, impediatque Dæmonis πολυποιχίλϕϛ fraudes! Ab insidiis Diaboli, & à peste libera nos Domine!


Εϖίμετζα

I.

An rectè scribatur juxta Thoamam Garakerum. V.g.qu, qæ, qod, pro: qui, quæ, quod? D.

2.
In versu Juven. Satyr. 2.
Fugérunt trepidi vera ac manifesta canentem
Stoicidæ --------
Vox Stoicida non significat ςωικτόυδυ, sed sectatorem sectæ stoicæ.

3.
Difficulter ex phrasi: Εζαἴδι διαλέκτω (Act. XXVI, 14.) Probari potest Hebraicæ linguæ usus in V. Æ.

4.
Hyperbolica locutio non est mendacium.

5.
Peccatum inevitabile verè peccatum habendum est.

6.
Metamorphosis seu transmutatio hominum in bruta est figmentum.

F I N I S